- PEDDE Slavandi ritus
- PEDDE Slavandi ritusin Oriente olim frequens, vide supra ubi de ritibus excipiendi Hospites, apud priscos adhibitis. Apud eosdem osculandi consuetudo memoratur Senecae de Benefic. l. 2. c. 12. de Caio Caesare, Caius Caesar dedit vitam Pompeio Penno, si dat, qui non aufert, deinde absoluto, et agenti gratias porrexit osculandum sinistrum pedem. Persiae Regum more, unde sequitur, Homo natus in hoc, ut mores liberae civitatis Persicâ servitute mutaret, parum iudicavit, si Senator senex, summis usus honoribus, in conspectu Principum, supplex sibi, eô more iacuisset, quô victi hostes victoribus iacuêre: invenitaliquid infra genua, quo libertatem detruderet. Ad quam locum vide Lipfium. Sed hoc extra ordinem fecit Caligula. Diocletianus vero postea ordinarium in voluit esse, edictô vulgatô. Ut omnes sine generis discimine prostrati pedes oscularentur, quibus etiam venerationem quandam adhibuit, exornans calceamenta aurô, gemmis et margaritis, (quod fecisse ante eum Caligulam memorant) eundem ornatum immiscuit vestibus. Idem tamen et ante Diocletian um fecit Maximinus Iun. de quo capitol. c. 2. Insalutationibus, inquit, superbissimus erat et manum porrigebat et genu sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes. At de Seniore Maximino, Id numquam, ait, ibid. passus est qui dicebat. Dii prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis oscula figat. Quod in Traiano quoque laudat Plin. in Panegyr. c. 24. Transiit mos ad recentiores Imperatores Graecos, teste Georg. Codinô curopalate, qui l. de Offic. Palat. Constantinopolitani p. 140. ubi agit de matutino magnae Dominicae Paschae, refert, paratô in triclinio Imperatoris thronô, simulatque ex Ecclesia exiisset etc. omnes Principes tum ingredientes, quemque ad ultimum usque osc ulatos fuisse primum dextrum pedem Imperatoris, de in manum dextram, postea genam illius dextram. Et ad quintum hebdomadis diem, quem vocant διακαινήσιμον, i. e. renovationem, Patriarcham, venientem in Palatium, cum summis Sacerdotibus, Archimandritis et Antistitibus, mutatis vestibus, adiisse Imperatorem, stantem in throno suo, et accedentem benedixisse ac oseulatum esse Imperatorem ad os: similiterque ab Imperatore Despotam designatum, qui ei proximus esse deberet, osculatumfusse Imperatoris pedem: Inde ad Pontifices Romanos etc. Vide quoque supra ubi de Osculo. Sed et olim mancipia, si in aliqua gravi culpa deprehenderentur, misericordiam Dominorum suorum implorantia, pedes eorum prostrata apprehendebant. Rei item, qui a Principe veniam postulabant. Ut et paenitentes in veteri Ecclesia, qui dum essent in primo paenitentiae suae gradu, ante vestibulum Ecclesiae, prostrati, pedes fidelium apprehendentes, eorum precum implorabant auxiliu. Illi propterea, qui multum deferrent sanctitati, non solum eorum, qui in Ecclesiasticis muneribus eminebant, sed etiam Confessorum, aut eorum, qui ob nomen Iesu Christi carceribus detinebantur, vel manus eorum deosculabantur, vel ad pedes usque eorum se demittebant, ut hôc honore animos eis adderent, adversus opprobria quae sustinebant. Quod etiam ab ipsis Magnatibus et Regibus nonnullis, non Episcopis solum, sed etiam aliis sanctitatis nomine celebribus, delatum legimus. Nec omittendus Pedes ungendi, antequam calceos induerent, vel cum e bello essent reversi, in conviviis item eorundem Veterum mos, de quo quaedam adnotavit Plin. l. 13. c. 3. etIo. Meursius Commentario ad Lycophronem: plura dicemus infra ubi de Umgendi ritu, it. voce Unguentum, ubi cruribus pedibusque in specie Mencesium olim destinatum fuisse videbimus. De consuerudine Philosophorumquorun dam pedibus alternis, ferventibus arenis, insistendi, ab Ortu usque ad Occasum Solis, ἀσκήσεως χάριν, vide eundem Plin. l. 7. c. 2. De ritu coronas ponendi ante penes eius Numinis, cuicon secrabantur (etiam in Apocalypsi c. 4. v. 10. indigitato) Propertium l. 2. El. 10. v. 21.Ut caput in magnis ubi non est tangere signis,Ponitur hîc imos ante corona pedes.Ad quem locum vide Car. Paschalium Coronar. l. 4. c. 11. plura vero, infra voce Pes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.